NORME VIGENTI:

 

Universi Dominici Gregis - 1996

Normas nonnullas - 2013

 

 

ALTRI DOCUMENTI:

 

Si Quis

In nomine Domini

Licet de vitanda

Ubi periculum

Ne Romani

Cum tam divino

In eligendis

Decet Romanum Pontificem

Aeterni Patris Filius

Avendo Noi

Vacantis Apostolicae Sedis

Summi Pontificis electio

Romano Pontifici eligendo

Constitutione Apostolica Universi

 

 

Ubi periculum

Gregorio X, 7 Luglio 1274

__________________

 

Ubi periculum maius intenditur, ibi procul dubio est plenius consulendum. Quam gravibus autem sit onusta dispendiis, quot et quantis sit plena periculis ecclesiae Romanae prolixa vacatio, exacti temporis consideratio edocet et considerata prudenter illius discrimina manifestant. Hinc nos evidens evocat ratio ut, dum reformandis etiam minoribus nostra sollerter vacet intentio, ea quae periculosiora sunt, nequaquam absque remedio reformationis accomode relinquamus. Ideoque omnia, quae pro vitanda discordia in electione Romani pontificis a nostris sunt praedecessoribus et praecipue a felicis recordationis Alexandro papa tertio salubriter instituta, omnino immota in sua firmitate manere censentes, nihil enim illis detrahere intendimus, sed quod experientia deesse probavit, praesenti constitutione supplere.

 

§ 1. Hoc sacro concilio approbante, statuimus ut, si eumdem pontificem in civitate, in qua cum sua curia residebat, diem claudere contingat extremum, cardinales qui fuerint in civitate ipsa praesentes, absentes  expectare decem diebus tantummodo teneantur. Quibus elapsis, sive absentes venerint sive non, extunc omnes conveniant in palatio, in quo idem pontifex habitabat, contenti singuli singulis tantummodo servientibus, clericis vel laicis, prout duxerint eligendum. Illis tamen quibus potens necessitas id suggerit indulgeri, duos habere permittimus, eiusdem electionis arbitrio reservato. In eodem autem palatio unum conclave, nullo intermedio pariete seu alio velamine, omnes habitent in communi, quod servato libero ad secretam cameram aditu, ita claudatur undique, ut nullus illud intrare valeat vel exire; nulli ad eosdem cardinales aditus pateat vel facultas secrete loquendi cum eis ; nec ipsi aliquos ad se venientes admittant, nisi eos, qui de voluntate omnium cardinalium inibi praesentium, pro iis tantum quae ad electionis instantis negotium pertinent, vocarentur. Nulli etiam fas sit ipsis cardinalibus vel eorum alicui nuntium mittere vel scripturam. Qui vero contra fecerit, scripturam mittendo vel nuntium, aut cum aliquo ipsorum secreto loquendo, ipso facto sententiam excommunicationis incurrat. In conclavi tamen praedicto aliqua fenestra competens dimittatur, per quam eisdem cardinalibus ad victum necessaria commode ministrentur, sed per eam nulli ad ipsos patere possit ingressus. Verum si, quod absit, infra tres dies postquam, ut praedicitur, conclave praedictum iidem cardinales intraverint, non fuerit ipsi ecclesiae de pastore provisum, per spatium quinque dierum immediate sequentium, singulis diebus tam in prandio quam in cena uno solo ferculo sint contenti. Quibus provisione non facta decursis, extunc tantummodo panis, vinum et aqua ministrentur eisdem, donec eadem provisio subsequatur. Provisionis quoque huiusmodi pendente negotio, dicti cardinales nihil de camera papae recipiant nec de aliis eidem ecclesiae tempore vacationis obvenientibus undecunque, sed ea omnia, ipsa vacatione durante, sub eius cuius fidei et diligentiae camera eadem est commissa, custodia maneant, per eum dispositioni futuri pontificis reservanda. Qui autem aliquid receperint, teneantur extunc a perceptione quorumlibet redituum ad ipsos spectantium abstinere, donec de receptis taliter plenariam satisfactionem impendant. Iidem quoque cardinales accelerandae  provisioni sic vacent attentius, quod se nequaquam de alio negotio intromittant, nisi forsan necessitas adeo urgens incideret, quod eos oporteret de terra ipsius ecclesiae defendenda vel eius parte aliqua providere vel nisi aliquod tam grande, tam evidens periculum immineret, quod omnibus et singulis cardinalibus praesentibus concorditer videretur illi celeriter occurrendum. Sane si aliquis de praedictis cardinalibus conclave praedictum, ut supra exprimitur, non intraverit aut intrans, absque manifesta causa infirmitatis, exierit, ipso minime requisito nec in eiusdem electionis negotio ulterius admittendo, per alios ad eligendum substituendum pontificem libere procedatur. Si vero, infirmitate superveniente, idem conclave aliquem ex eis exire contingat, ipsa etiam infirmitate durante, poterit eius suffragio non requisito, procedi. Sed si ad alios post sanitatem sibi redditam seu antea redire voluerit, vel etiam si alii absentes, quos per decem dies diximus expectandos, supervenerint, re integra videlicet antequam eidem ecclesiae sit de pastore provisum, in eodem negotio, in illo statu in quo ipsum invenerint, admittantur, praemissa tam de clausura quam de servientibus, cibo ac potu et reliquis cum aliis servaturi.

 

§ 2. Porro si quando Romanum pontificem extra civitatem praedictam, in qua erat cum sua curia residens, contigerit ab hac luce migrare, teneantur cardinales in civitate, in cuius territorio seu districtu idem pontifex obiit, convenire, nisi sit forsitan interdicta vel contra ecclesiam Romanam in aperta rebellione persistat. Quo casu in alia viciniori conveniant, quae similiter nec interdicto subiaceat nec sit , (ut praedicitur), aperte rebellis. In hac etiam civitate, tam quoad expectationem absentium quam quoad habitationem communem, clausuram et cetera omnia, in domo episcopali vel alia qualibet eisdem cardinalibus deputanda, eadem observentur quae superius, obeunte dicto pontifice in ea in qua cum sua residebat curia, sunt expressa.

 

§ 3. Praeterea quia parum est iura condere, nisi sit qui eadem tueatur, adiciendo sancimus ut dominus aliique rectores et officiales civitatis illius, in qua Romani pontificis celebranda fuerit electio auctoritate nostra et eiusdem approbatione concilii potestate sibi tradita, praemissa omnia et singula plene ac inviolabiliter, sine fraude ac dolo aliquo faciant observari, nec cardinales ultra quam praemittitur, arctare praesumant. Super iis autem taliter observandis, statim audito summi pontificis obitu, coram clero et populo civitatis ipsius, ad hoc specialiter convocandis, praestent corporaliter iuramentum. Quod si forte in praemissis vel circa ea fraudem commiserint aut ipsa diligenter non observaverint, cuiuscumque sint praeeminentiae, conditionis aut status, omni cessante privilegio, eo ipso excommunicationis sint vinculo innodati et perpetuo sint infames, nec unquam eis portae dignitatis pateant, nec ad aliquod publicum officium admittantur. Ipsos insuper feudis et bonis ceterisque, quae ab eadem Romana Ecclesia vel quibuslibet aliis ecclesiis obtinent, ipso facto decrevimus esse privatos, ita quod ad ecclesias ipsas plene ac libere revertantur, administratorum earumdem ecclesiarum arbitrio sine contradictione aliqua disponenda. Civitas vero praedicta non solum sit interdicto supposita, sed et pontificali dignitate privata.

 

§ 4. Ceterum quia cum arbitrium vel inordinatus captivat affectus vel ad certum aliquid obligationis cuiusque necessitas adigit, cessat electio, dum libertas adimitur eligendi, cardinales eosdem obsecrantes per viscera misericordiae Dei nostri, per aspersionem sui pretiosi sanguinis obtestamur, ut pensantes attentius quid eis imminet, cum agitur de creatione vicarii Iesu Christi, successoris Petri, rectoris universalis ecclesiae, gregis dominici directoris, omni privatae affectionis inordinatione deposita et cuiuslibet pactionis, conventionis, obligationis necessitate necnon condicti et intendimenti contemplatione cessantibus, non in se reciprocent considerationis intuitum vel in suos, non quae sua sunt quaerant, non commodis privatis intendant, sed nullo arctante ipsorum in eligendo iudicium nisi Deo, puris et liberis mentibus, nuda electionis conscientia utilitatem publicam libere prosequantur, omni conatu et sollicitudine, prout possibilitas patitur, id acturi tantummodo, ut eorum ministerio acceleretur utilis et pernecessaria totius mundi provisio, idoneo celeriter eidem ecclesiae sponso dato. Qui autem secus egerint, divinae subiaceant ultioni, eorum culpa, nisi gravi propter hoc peracta poenitentia, nullatenus abolenda. Et nos nihilominus pactiones, conventiones, obligationes, condicta et intendimenta omnia, sive iuramenti sive cuiuslibet alterius sint vinculo firmitatis innixa, cassamus, irritamus et viribus decernimus omnino carere, ita ut nullus ad illa observanda quomodolibet sit astrictus nec quisquam ex eorum transgressione notam vereatur fidei non servatae, sed non indignae laudis titulum potius mereatur, cum lex etiam humana testetur, Deo magis transgressiones huiusmodi quam ius–iurandi observationes acceptas.

 

§ 5. Quia vero fidelibus non est tam de sollicita quantumcunque inventione fidendum, quam de instantia orationis humilis et devotae sperandum, huic adicimus sanctioni, ut in omnibus civitatibus ceterisque locis insignibus, ubi primum de memorati pontificis obitu certitudo claruerit, a clero et populo solemnibus pro eo exequiis celebratis, singulis diebus, donec de ipsius ecclesiae provisione indubitatus rumor pertulerit veritatem, humiles preces fundantur ad Dominum, apud eum devotis orationibus insistatur, ut ipse qui concordiam facit in sublimibus suis, sic efficiat eorumdem cardinalium corda in eligendo concordia, quod provisio celer, concors et utilis, prout animarum salus exigit et totius requirit orbis utilitas, ex ipsorum unanimitate sequatur. Et ne tam salubre praesentis sanctionis edictum ignorantiae negligi praetextu contingat, districte praecipimus, ut patriarchae, archiepiscopi, episcopi et alii ecclesiarum praelati ceterique, quibus concessum est proponere verbum Dei, clerum et populum propter hoc specialiter frequentius congregandos, in suis sermonibus ad supplicum precum suffragia, pro celeri et felici exitu tanti negotii frequentanda, sollerter hortentur, et ipsis eadem auctoritate non solum orationum frequentiam sed observantiam, prout circumstantiae pensandae suaserint, ieiuniorum indicant.