In Nomine Domini Nostri JESU CHRISTI, et Salvatoris, ab Incarnationis ejus anno millesimo quinquagesimo nono, mense Aprili, indictione duodecima, praepositis sacrosanctis Evangeliis, praesidente quoque Reverendissimo, ac Beatissimo Papa Nicolao in Basilica Lateranensis Patriarchii, quae cognominatur Constantiniana: consedentibus etiam Reverendissimis Episcopis, Abbatibus, Presbyteris, Diaconibus: idem Venerabilis Pontifex auctoritate Apostolica decernens de Electione Summi Pontificis inquit: Novit Beatitudo vestra dilectissimi Fratres, et Coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit, defuncto bonae memoriae D. Stephano praedecessore nostro, haec Apostolica Sedes, cui auctore Deo servio, quot adversa pertulerit, quot denique per simoniacae haeresis trapezitas repetitis malleis, crebrisque tunsionibus subjacuit: adeo quidem, ut columna Dei viventis tam penè videretur nutare, et sagena summi Piscatoris, procellis intumescentibus cogeretur in naufragii profunda submergi, unde si placet Fraternitati vestrae, debemus, auxiliante Deo, futuris casibus prudenter occurrere, et Ecclesiastico statui, ne recidiva, quod absit, mala praevaleant, praecavere.
§ 1. Quapropter instructi praedecessorum nostrorum, aliorumque Sanctorum Patrum auctoritate, decernimus, atque statuimus, ut obeunte huius Romanae Ecclesiae universalis Pontifice, in primis Cardinales Episcopi diligentissime simul de electione tractantes, mox Christi Clericos Cardinales adhibeant; sicque reliquus Clerus, et Populus ad consensum novae electionis accedant, nimirum praecaventes, ne venalitatis morbus aliqua occasione surrepat, et ideo religiosissimi viri praeduces sint in promovenda Pontificis electione, reliqui autem sequaces. Certus vero, atque legitimus hinc electionis ordo perpenditur, si perspectis diversorum Patrum regulis, sive gestis, etiam illa Beati Leonis Papae praedecessoris nostri sententia, recolatur. Nulla (inquit) ratio sinit, ut inter Episcopos habeantur, qui nec a Clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus Episcopis cum Metropolitani judicio consecrati; sed quia Sedes Apostolica cunctis in orbe terrarum praefertur Ecclesiis, atque ideo super se Metropolitanum habere non potest, Cardinales Episcopi procul dubio Metropolitani vice funguntur, qui videlicet electum Antistitem, ad Apostolici culminis apicem provehant consecrandum.
§ 2. Eligatur autem de ipsius Ecclesiae gremio, si reperitur idoneus, vel si de ipsa non invenitur, ex alia sumatur; salvo debito honore, et reverentia dilecti filii nostri Henrici, qui in praesentiarum Rex habetur, et futurus Imperator Deo concedente speratur, et jam sibi concessimus, sicut successoribus illius, qui ab hac Apostolica Sede personaliter hoc jus impetraverint.
§ 3. Quod si pravorum, atque iniquorum hominum ita perversitas invaluerit, ut pura, sincera, atque gratuita fieri in Urbe non possit electio, Cardinales Episcopi cum religiosis Clericis, catholicisque laicis, licet paucis, jus potestatis obtineant eligendi Apostolicae Sedis Pontificem, ubi congruerit.
§ 4. Plane postquam electio fuerit facta, si bellica fuerit tempestas, vel qualiscunque hominun conatus, malignitatis studio restiterit, ut is, qui electus est, in Apostolica Sede juxta consuetudinem, inthronizari non valeat, electus tamen sicut verus Papa obtinet auctoritatem regendi Romanam Ecclesiam, et disponendi omnes facultates illius, quod Beatum Gregorium ante suam consecrationem cognovimus fecisse.
§ 5. Quod si quis contra hoc decretum nostrum synodali sententia promulgatum, quasi per seditionem, vel praesumptionem, aut quolibet ingenio electus, aut etiam ordinatus, seu inthronizatus fuerit, auctoritate divina, et Sanctorum Apostolorum Petri, et Pauli, perpetuo anathemate cum suis auctoribus, et fautoribus, et sequacibus a liminibus Sanctae Ecclesiae separatus abjiciatur, sicut Antichristus, et invasor, et destructor totius Christianitatis, nec aliqua super hoc ei audientia reservetur, sed ab omni ecclesiastico gradu in quocunque fuerat prius sine retractatione deponatur, cui quisquis adhaeserit, vel qualemcumque tanquam Pontifici reverentiam exhibuerit, aut in aliquo eum defendere praesumpserit, pari sententia sit mancipatus, quod si quis huius nostrae Sanctae Decretalis sententiae temerator extiterit, et Romanam Ecclesiam sua praesumptione confundere, et perturbare contra hoc Statutum tentaverit, perpetuo anathemate, et excommunicatione damnetur, et cum impiis qui non resurgent in judicio, reputetur, Omnipotentis iram contra se sentiat, et Sanctorum Apostolorum Petri, et Pauli, quorum Ecclesiam praesumit confundere, in hac vita et in futura furorem sentiat; fiat habitatio illius deserta, et in tabernaculis suis non sit, qui inhabitet: fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua, commotus commoveatur ipse, et filii ejus mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis, scrutetur etiam foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus: Orbis terrarum pugnet contra eum, et cuncta elementa sint ei contraria, et omnium Sanctorum quiescentium merita illum confundant.
§ 6. Observatores autem hujus nostri decreti, Omnipotentis gratia protegat, et auctoritas Beatorum Apostolorum Petri, et Pauli ab omnium peccatorum vinculis absolvat. |