Summi Pontificis electio quoniam cum maximis catholicae Ecclesiae momentis profecto coniungitur, facile idcirco tenetur, cur e Decessoribus Nostris non pauci, pro mutatis temporum rationibus, de vacante Apostolica Sede mutatas normas ediderint. Quamvis enim ipsis esset persuasum in eiusmodi rerum condicione Christum Iesum peculiari quadam assiduitate Sponsae suae adesse, iure tamen meritoque arbitrati sunt, ab hominibus, quorum maxime interesset, nullam desiderari debere consilii prudentiam, quae, per illud temporis spatium, rectum rerum polliceretur cursum.
Horum Nos exemplum secuti, Nostras esse partes putamus nonnullas tradere normas, quarum necessitatem vel rerum usus, vel recens invectae consuetudines ostendere visae sunt. Quae normae cum nonnulla tantummodo disciplinae capita respiciant, legum corpus renovandum non censemus, quae Constitutione Apostolica Vacantis Apostolicae Sedis continentur, a Decessore Nostro f. r. Pio XII edita (1); sed has iubemus vel superioribus normis addi, quae omnino novae sint, vel eas immutari quae aliquid de eadem re praecipiant.
Itaque re diu ac mature perpensa, certa scientia et de Nostrae potestatis plenitudine has Apostolicas Litteras motu proprio damus, quibus Sacrum Cardinalium Collegium, hac Petri Sede vacante, in Romano Pontifice eligendo utatur, normis eiusdem superioris Constitutionis abrogatis, quae hisce Nostris praeceptis non congruant.
I. Sive Augusto Pontifice decumbente, sive eodem vita functo, nemini liceat in eius diaetis neque imagines obiectu lucis pingere, neque voces postea reddendas in magnetophonii / taeniola imprimere. Si quis vero, Summo Pontifice defuncto, hoc genus imagines, probationis vel testimonii causa, imprimere cupiat, id petere a Cardinali Camerario S.R.E. poterit, qui tamen Summum Pontificem lucis obiectu referri nequaquam sinet, sine pontificalibus vestibus indutum.
II. Translaticiis funeris caeremoniis persolutis, cunctaque fidelium multitudine a Petriano templo dimissa, exuviae Summi Pontificis per ianuam, quam a S. Martha appellant, in Cryptas Vaticanas inferantur, prosequentibus dumtaxat Cardinalibus Ordinum Capitibus, Cardinali Basilicae Petrianae Archipresbytero, Cardinali qui fuit extremus a publicis Ecclesiae negotiis, et aliquot Canonicis Vaticanis. In Cryptis vero dum capularis capsa igne ferruminatur, praeter plumbarios, ii tantummodo adesse praesentes poterunt, quos modo diximus, et defuncti Summi Pontificis consanguinei.
III. Si quo tempore Summus Pontifex e vita discedit, Cardinalis Camerarii munus vacet, eum sacrum Cardinalium Collegium statutis servatis praescriptionibus quam primum eligat. Sed antequam hoc fiat, Sacri Collegii Decanus eius interim agat partes, in commemorata Decessoris Nostri Constitutione Apostolica explanatas (2); ac nulla interposita mora consilia capiat, quae res praesens suadeat.
IV. Placet Nobis ne inter habendum Conclave, quod vocant, diaetarum Summi Pontificis privatarum ulla pars habitetur.
V. Aperte constare volumus, Praelatos Clericos Reverendae Camerae Apostolicae, Sancta Sede vacante, sub dicione esse Cardinalis Camerarii.
VI. Formula iurisiurandi a Cardinalibus iuxta praescriptum 12 (3) memoratae Constitutionis dandi, haec, quae sequitur, / erit. Quam Cardinalis Decanus coram omnibus Cardinalibus iubebit a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum elata voce legi:
Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S.R.E. Cardinales promittimus, vovemus et iuramus, inviolate et ad unguem Nos omnes et singulos esse observaturos omnia quae continentur in Constitutione Summi Pontificis Pii Decimi Secundi, quae incipit verbis Vacantis Apostolicae Sedis, data die octavo decembris anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto, atque in Motu Proprio Summi Pontificis Ioannis Vigesimi Tertii, cuius initium est Summi Pontificis Electio.
Item promittimus, vovemus, et iuramus, quicumque nostrum Romanus Pontifex, Deo sic disponente, erit electus, eum iura spiritualia et temporalia –praesertim quae ad civilem Romani Pontificis principatum spectant- libertatemque Sanctae Sedis integre ac strenue adserere atque tueri et, si opus fuerit, vindicare numquam esse destiturum.
Praecipue autem promittimus et iuramus, Nos religiosissime et quoad omnes, etiam familiares seu Conclavistas nostros, secretum esse servaturos de iis omnibus, quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et de iis quae in Cardinalium Congregationibus, ante Conclave vel inter ipsum habitis, de hac re acta vel decreta sint, itemque de iis quae in Conclavi seu in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientibus, neque idem secretum quoquo modo violaturos, sive inter Conclave, sive etiam post novi Pontificis electionem, nisi peculiaris facultas aut certa venia ab eodem futuro Pontifice Nobis tributa fuerit; itemque nullo modo a quavis civili potestate, quovis nomine, munus proponendi Veto sive Exclusivam, etiam sub forma simplicis optationis, esse recepturos, neque ipsum hoc Veto, qualibet ratione Nobis cognitum, patefacturos, sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulis purpuratis Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive inter ipsum; nullique interventui, intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese Pontificis electioni immiscere, auxilium vel favorem praestituros.
Deinde singuli Cardinales dicent:
Et Ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo, ac iuro. /
Et imponentes utramque manum super Evangelium, adiungent: Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia.
VII. Constitutionis eiusdem praescripto 41 (4) derogantes, illud in posterum ita sonare iubemus: Cardinales omnes et singuli, valetudine non impediti, cum tertio pulsata per loca solita Conclavis campanula fuerit, ad scrutinium convenire debent.
VIII. De praescripto 43 (5) aliquid immutantes, illud ut sic concipiatur censemus: Cuilibet Cardinali in Conclavi liberum sit unum vel, si id petat a Cardinali S.R.E. Camerario, duos servientes in Conclave secum adducere: infirmis autem et graviter affectis a Cardinali S.R.E. Camerario una cum Cardinalibus Capitibus Ordinum tertius indulgeri potest.
IX.
Praescriptum 44 (6) sic est emendandum: De qualitatibus Conclavistarum, quos integritate morum singulari prudentia et sincera erga Sanctam Sedem religione oportet esse conspicuos, Cardinales ad id delegati ante ingressum in Conclave deligenter inquisitionem habere et eos approbare, ac post ingressum, iisdem invigilare debent.
X. Praescriptum 45 (7) immutari iubemus: Conclavistae religiose iusiurandum dent, iuxta statutam formulam. Quam ob rem S.R.E. Camerarii erit cavere, ut ab ipsis iusiurandum, quod supra commemoratum est, saltem una vel altera die ante ingressum in Conclave iuretur, postquam unusquisque eorum eiusdem iurisiurandi momentum ac formulae sententiam probe intellexerit.
Itaque una vel altera die ante ingressum in Conclave, coram S. Collegii Secretario, astante Apostolicarum Caeremoniarum / Praefecto, ad rem delegatis, Magistri Caeremoniarum omnesque Conclavistae ecclesiastici iuxta hanc formulam iusiurandum dabunt:
Ego… constitutus coram te… tactis sanctis Dei Evangeliis, promitto et iuro me inviolate servanturum esse secretum in omnibus et singulis, quae de novi Pontificis electione in Cardinalium Congregationibus acta vel decreta sint et in Conclavi seu in loco electionis agantur, scrutinium directe vel indirecte respicientia, quaeque omnia quovis modo cognoverim, adeo ut nec directe, nec indirecte, neque nutu, neque verbo, neque scriptis, vel alias quomodolibet, ipsum mihi violare liceat; itemque promitto et iuro me nullo modo in Conclavi usurum esse instrumentis quibuslibet ad vocem transmittendam vel recipiendam, vel ad imagines luce exprimendas quovis modo aptis, et hoc sub poena excommunicationis latae sententiae, Sedi Apostolicae reservata, si ab hoc praecepto discessum erit. Quod secretum accuratissime ac religiose servabo etiam post peractam novi Pontificis electionem, nisi ab eodem Pontifice peculiaris facultas aut certa venia mihi concessa fuerit.
Pariter promitto et iuro nullo modo a quavis civili potestate, quovis nomine, munus proponendi Veto seu Exclusivam, etiam sub forma simplicis optationis, esse recepturum, neque ipsum hoc Veto, qualibet, ratione mihi cognitum, patefacturum, sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulis Cardinalibus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante ingressum in Conclave, sive inter ipsum; nullique interventui, intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese Pontificis electioni immiscere, auxilium vel favorem praestiturum.
Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia, quae propriis manibus tango.
Alii vero Conclavistae et inservientes e laicorum ordine iuxta hanc formulam iurabunt, in uniuscuiusque sermonem convertendam:
Io… stando dinanzi a… toccando colle mie proprie mani i Santi Evangelii, prometto e giuro che osserverò rigoroso / e inviolabile segreto su tutte e singole quelle cose, le quali in qualunque modo venissi a conoscere, circa l’elezione del nuovo Pontefice, trattate e definite nelle Congregazioni dei Cardinali, come pure nel Conclave o nel luogo dell’elezione, riguardanti direttamente o indirettamente gli scrutinii, e che non violerò in alcun modo questo segreto, né direttamente, né indirettamente, né con parole né con scritti, né con segni, od in altra qualsiasi guisa; inoltre prometto e giuro di non usare nel Conclave di apparecchi radio, di telefono, microfono o di qualsivoglia altro strumento trasmittente o ricevente, e di non usare neppure di macchine fotografiche e cinematografiche, e ciò non solo sotto pena di scomunica, riservata alla Sede Apostolica, e da incorrersi senz’altra dichiarazione col solo fatto della violazione del giurato segreto, ma pure sotto pene anche gravissime che la stessa Santità Sua potrà infliggermi in caso di trasgressione. Il qual segreto io prometto e giuro che manterrò coscienziosamente anche dopo avvenuta l’elezione del nuovo Pontefice, a meno che non mi venga su ciò concessa dal medesimo Pontefice una espressa e speciale facoltà di parlare.
Parimenti prometto e giuro che non riceverò in nessuna maniera e da nessuna potestà civile, sotto qualsiasi pretesto, l’incarico di proporre il Veto o Exclusiva, anche sotto forma di semplice desiderio, e che non manifesterò questo Veto, in qualunque modo da me conosciuto, né dinanzi a tutto il S. Collegio dei Cardinali, riunito, né ai singoli Cardinali, né per iscritto, né a voce, né direttamente e prossimamente, né indirettamente o per mezzo di altri, né prima dell’ingresso nel Conclave, né esso durante, e che non presterò mai aiuto o favore a qualsiasi intervento, intercessione o altro modo qualsiasi col quale le autorità civili di qualunque grado ed ordine volessero immischiarsi nell’elezione del Romano Pontefice.
Così Dio mi aiuti e questi Santi Evangelii, che tocco colle mie mani.
XI. In locum alterius partis praescripti 53 (8), hanc reponi iubemus: Interim vero Officiales Conclavis et alii in Conclavi servientes, nisi iusiurandum supra imperatum iam dederint, quam primum illud iurare debent coram S. Collegii Secretario, astante Apostolicarum Caeremoriarum Praefecto, ad rem delegatis a Cardinali S.R.E. Camerario, coram quo antea et ab ipsis iusiurandum dandum est. /
XII. Pro priore parte praescripti 60 (9)haec subicienda est: Volumus item ut epistulae, et cuiusvis generis scripta, etiam typis edita, tum ad eos qui in Conclavi sunt, S.R.E. Cardinalibus, exceptis, tum praesertim e Conclavi ad eos, qui foris sunt, mitti nullatenus possint, nisi prius omnia et singula Secretarii S. Collegii, ac simul Praelatorum, qui ad custodiam Conclavis delegati sunt, examini et inspectioni subiciantur.
XIII. Ad praescriptum 61 (10)quod pertinet, illud ita renovamus: praeterea omnibus conclavistis severe praecipimus et mandamus ut secretum religiosissime servent quoad omnia, quae ad electionem Romani Pontificis pertineant, et quoad ea quae in Conclavi, seu in loco electionis agantur. Quapropter quaecumque directe vel indirecte secretum violare quomodolibet poterunt, sive verba, sive scripta, sive signa, sive alia quaevis, omnia vitare et cavere omnino tenentur; ita ut hanc legem violantes in excommunicationem latae sententiae incurrant, Sedi Apostolicae reservatam.
XIV. Itidem Constitutionis praescriptum 62 (11) immutamus, cuius sententiam esse huiusmodi decernimus: Specialiter autem Cardinales prohibemus, ne suis familiaribus seu Conclavistis vel aliis quibusvis ea pandant, quae scrutinium directe vel indirecte respiciant, itemque quae in Cardinalium Congregationibus sive ante Conclave, sive inter ipsum habitis, de Pontificis electione acta vel decreta sint.
XV. Praescriptum 68 (12) ut novam hanc in posterum habeat formam statuimus: Tertius et ordinarius modus, seu forma electionis Romani Pontificis est, quae vocatur per scrutinium. Qua in re plenissime confirmamus legem iam latam ac plura/deinde saecula semper religiosissime servatam, qua nempe statuitur, ut ad validam Romani Pontificis electionem requirantur duae saltem ex tribus partibus suffragiorum. Quodsi numerus Cardinalium praesentium in tres partes aequales dividi non possit, ad validitatem electionis Summi Pontificis alterum suffragium requiritur. Ut perspicuum est, si electus Pontifex in Conclavi est, et ipse debet in numero Cardinalium computari.
XVI. In praescripti 87 (13)locum, ut hoc reponatur decernimus: Omnibus et singulis Cardinalibus pro sancta obedientia praecipimus, ut, ad secretum tutissime servandum, omne genus scripturas, quas de exitu uniuscuiusque scrutinii apud se habeant, vel Cardinali Camerario vel uni ex tribus Cardinalibus Ordinum Capitibus tradant; qui scripturas easdem in involucra inserent, sigillis obsignanda sive Cardinalis Camerarii sive trium Cardinalium Capitum Ordinum. Isdem autem involucra in tabularium referent, in eoque deligenitissime servari curabunt; omnia potestati permittentes electi Summi Pontificis, cuius iniussu neque resignari neque legi poterunt.
XVII. Decernimus ut, expleto Conclavi, Cardinalis S.R.E. Camerarius relationem exaret, a Cardinalibus trium Ordinum Capitibus appobandam, quae suffragiorum exitum declaret in singulis sessionibus habitorum. Quae relatio, in tabulario asservanda, involucro claudetur consignato, quod a nullo resignari poterit, nisi Summus Pontifex id definite permiserit.
XVIII. Quod ad praescriptum 93 (14)attinet, eius post hanc esse formulam volumus: Item prohibemus, ne quis, etsi Cardinalatus honore fulgeat, vivente Romano Pontifice et eo inconsulto, deliberare de ipsius successoris electione, aut aliquod / suffragium polliceri, vel hac de causa privatis conventiculis factis aliquid decernere audeat.
XIX. Praecipimus ut, postquam novus Summus Pontifex electus est, suamque is electionem assensu suo comprobavit, Conclave quod ad canonicos effectus attinet cf. praescriptum 58), finem habeat. Quam ob rem decernimus, ut nihil tunc impediat, quominus electum Summum Pontificem adire possint Antistites praepositi Consilio publicis Ecclesiae negotiis procurandis, Pontificalis domus Praefectus, Praelatus ab epistulis Pont. Max ad Principes, et quicumque cum electo Summo Pontifice agere de rebus debent, quae in praesentia opus erunt.
XX. Si defunctus Summus Pontifex de rebus suis deque litteris et tabulis privatis testamentum fecerit, suique testamenti curatorem designaverit, huius est, pro potestatibus sibi a testatore factis, ea statuere et exsequi, quae ad privata defuncti Pontificis bona et scripta pertinent. Qui curator de negotii a se gesti dispensatione electo dumtaxat Summo Pontifici rationem reddet.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus, etiam peculiari mentione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V mensis Septembris, anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PP. XXIII
NOTAE
1) Cfr. Pii XII Pont. Max., Constitutio Apostolica Vacantis Apostolicae Sedis, 8 Decemb. 1945, AAS, XXXVIII (1946), pp. 65-69.
2) Ibid., pag. 71.
3) Ibid., pag. 69.
4) Ibid., pag. 77.
5) Ibid., pag. 78.
6) Ibid., pag. 78.
7) Ibid., pag. 78.
8) Ibid., pag. 82.
9) Ibid., pag. 84.
10)
Ibid., pag. 84.
11)
Ibid., pag. 84.
12)
Ibid., pag. 87.
13)
Ibid., pag. 93.
14)
Ibid., pag. 94. |