Electio Papae per simoniam est nulla, e sic electus quamvis in concordia Cardinalium, e horum nemine discrepante, est Apostaticus, e ut simoniacus, e Haeresiarcha habetur, e est privatus omnibus officiis, beneficiis cujuscumque generis, atque etiam priori Cardinalatus honore, e perpetuo ad omnia praedicta inhabilis efficitur, e contra ipsum a quocumque Cardinali potest opponi de simoniaca labe,e sicut de vera, e indubitata haeresi.
Cum tam divino, quam humano jure, in spiritualibus praecipue, detestabiliter sit simoniae labes prohibita, e longe magis in electione Romani Pontificis Vicarii Jesu Christi D. N. abominabilis sit, e universali Ecclesiae perniciosa. Nos, qui regimini ejusdem universalis Ecclesiae meritis imparibus annuente Domino praesidemus, cupientes, quantum cum Deo possumus in praemissis pro tantae rei necessitate, ac periculi magnitudine, ut tenemur, imposterum salubriter providere, de Fratrum nostrorum S.R.E. Cardinalium consilio, e unanimi consensu, ac nostra perpetuo valitura Constitutione, Apostolica auctoritate, e de potestatis nostrae plenitudine, statuimus, ordinamus, decernimus, e definimus, quod si, quod Deus pro sua clementia, e ineffabili bonitate avertat, contigerit, postquam Nos, vel Successores nostros successive, ipse Deus ab hujusmodi universalis Ecclesiae regimine absolverit, humani generis inimico procurante, e ambitione, vel cupiditate ad hoc inclinante, seu impellente, electionem Romani Pontificis ab eo, quem eligi contigerit, vel ab aliquo, seu aliquibus de caetu Cardinalium quomodolibet votum dantibus, per simoniacam haeresim in dando, promittendo, vel recipiendo pecunias, bona cujusque generis, castra, officia, vel beneficia, seu promissiones, e obligationes, commissam, per se, vel alium, seu alios quomodocunque, e qualitercunque etiam in duarum partium, vel omnium Cardinalium unanimi concordia, quomodolibet etiam per viam assumptionis, unanimiter nemine discrepante, etiam sine scrutinio facta, celebrari, vel fieri, non solum hujusmodi electio, vel assumptio, eo ipso nulla existat, e nullam eidem sic electo, vel assumpto, administrandi in spritualibus, e temporalibus facultatem tribuat, sed etiam contra dictum sic electum vel assumptum, de simoniaca labe, a quocumque Cardinali, qui eidem electioni intervenit, opponi, e excipi possit, sicut de vera, e indubitata haeresi, ita quod a nullo pro Romano Pontifice habeatur, quinimo ipse sic electus, a priori suo Cardinalatus, e alio quocunque honore, Ecclesiis Cathedralibus etiam Metropolitanis, e Patriarchalibus, Monasteriis, dignitatibus, e aliis quibuscunque beneficiis, e pensionibus, quae tunc obtinebat in titulum, vel in commendam, aut alias quomodocumque eo ipso, absque alia declaratione, privatus existat, e idem electus non Apostolicus, sed Apostaticus, e tanquam simoniacus, e haeresiarcha, e ad praedicta omnia, e singula perpetuo inhabilis habeatur.
Electio Papae per simoniam, non convalidatur per inthronizationem, temporis cursum, adorationem, aut obedientiam Cardinalium.
Nec hujusmodi simoniaca electio per subsequentem ipsius inthronizationem, seu temporis cursum, aut etiam omnium Cardinalium adorationem, seu obedientiam, ullo unquam tempore convalescat.
Licet omnibus Cardinalibus, Clero, Populo Romano, e omnibus Officialibus ab obedientia Papae electi per simoniam impune discedere.
Liceatque omnibus e singulis Cardinalibus etiam illis, qui huic simoniacae electioni, seu assumptioni consenserint, etiam post inthronizationem, e adorationem, seu obedientiam, ac etiam universo Clero, e Populo Romano, nec non subditis, e S. Angeli de Urbe, ac quarumvis aliarum Romanae Eccleciae arcium Praefectis, Castellanis, Capitaneis, e aliis Officialibus quocumque homagio, seu juramento, vel cautione praestitis non obstantibus, a talis electi, etiam inthronizati, obedientia, e devotione, impune, e quandocunque discedere (ipsis Fidei Romanae Ecclesiae, e obedientiae futuri Romani Pontificis canonice intrantis nihilominus astrictis permanentibus) e eum, ut magum, ethnicum, publicanum, e haeresiarcham evitare.
Cardinales possunt contra electum Papam per simoniam implorare auxilium brachii secularis si se ingesserit in administratione, nec ob id schismatici fiunt.
Ad cujus quoque confusionem possint Cardinales, qui praefatae electioni se opponere voluerint, si praesumpserit se regimini universalis Ecclesiae, praetextu talis electionis ingerere, auxilium brachii secularis contra eum implorare. Nec tales ab ejus obedientia abscendentes, tanquam tunicae Domini scissores, aliquarum, propter dictum discessum poenarum, seu censurarum ultioni subjaceant.
Imponitur poena privationis beneficiorum, e dignitatum quorumcumque etiam Cardinalatus, Cardinalibus eligentibus Papam per simoniam.
Cardinales vero, qui eum sic simoniace elegerint, a suis ordinibus, e etiam Cardinalatus titulis, e honore, ac quibuscumque Patriarchalibus, Archiepiscopalibus, Episcopalibus, e aliis Praelaturis, ac dignatatibus, e beneficiis, quae in titulum vel commendam tunc obtinebant, vel in quibus, seu ad quae jus tunc habebant, absque alia declaratione privati existant, nisi ab illo penitus, e cum effectu discesserint, e reliquis Cardinalibus, qui hujusmodi simoniae non consenserint, infra terminum octo dierum, postquam fuerint ab eis requisiti, personaliter si fieri poterit, alias per edictum publicum, se absque fictione, vel fraude univerint, e conjunxerint. Et tunc si praefatis aliis Cardinalibus se univerint, e conjunxerint, et tunc si preaefatis aliis Cardinalibus se univerint e conjunxerint in pristinum statum, e ad pristinos honores, e dignitates etiam Cardinalatus, ac Ecclesias, e beneficia, quibus praeerant, e quae obtinebant, reintegrati, rehabilitati, ac restituti, e repositi, ab hujusmodi simoniae labe, e censuris, ac poenis Ecclesiasticis quibuscumque absoluti eo ipso existant.
Annullantur omnes obligationes simoniacae, inervenientes in electione Romani Pontificis.
Promissiones quoque, e obligationes, sive sponsiones propterea quanducunque, etiam ante tempus dictae electionis, etiam extra personas Cardinalium per quoscunque alios quomodocumque factae, cum quavis inexcogitabili solemnitate, e forma, etiam jurata: conditionales, sive eventuales, e in forma excommissarum ex quacunque causa etiam depositi, mutui, cambii, confessionis de receptis, donationis, arrendamenti, vel venditionis, permutationis, vel alterius cujuscumque contractus, etiam in ampliori forma Camerae Apostolicae factae, sint nullae, e invalidae, e ad exigendum inefficaces, nullusque illarum vigore cogi, vel constringi possit in judicio, vel extra, liceatque omnibus ab illis impune absque aliquo metu, sive perjurii nota, recedere.
Cardinales non complices in electione Papae simoniaca alium possunt eligere, e Concilium convocare.
Et insuper liceat Cardinalibus, qui electioni praedictae simoniacae interfuerint, e a praefato sic electo discesserint, adhibitis secum aliis Cardinalibus, qui hujusmodi simoniacae electioni consenserunt, e postea eisdem Cardinalibus in dicta simonia non complicibus se univerint, si se cum eisdem unire voluerint, alioquin sine eis ad alterius nihilominus Pontificis Electionem, non expectata alia sententia declarationis simoniacae elctionis hujusmodi, eadem tamen prasente nostra Constitutione semper in suo robore permanente, libere, alias tamen canonice, devenire, e Concilium etiam generale indicere, e convocare in loco idoneo, prout eis videbitur expedire.
Cardinales non complices in electione Papae simoniaca alium possunt eligere, e Concilium convocare.
Et insuper liceat Cardinalibus, qui electioni praedictae simoniacae interfuerint, e a praefato sic electo discesserint, adhibitis secum aliis Cardinalibus, qui hujusmodi simoniacae electioni consenserunt, e postea eisdem Cardinalibus in dicta simonia non complicibus se univerint, si se cum eisdem unire voluerint, alioquin sine eis ad alterius nihilominus Pontificis Electionem, non expectata alia sententia declarationis simoniacae elctionis hujusmodi, eadem tamen prasente nostra Constitutione semper in suo robore permanente, libere, alias tamen canonice, devenire, e Concilium etiam generale indicere, e convocare in loco idoneo, prout eis videbitur expedire.
Derogatur Constitutionibus contrariis.
Non obstantibus Constitutionibus, e ordinationibus Apostolicis, e praecipue fel. rec. Alexandri Papae III quae incipit : Licet di vitanda discordia, e aliorum Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrorum, etiam in Conciliis generalibus editis, caeterisque contrariis quibuscumque.
Excommunicantur Card. Si contrafecerint huic Constitutioni, additur decretum irritans, e aliae solitae clausulae, e Constitutio jubetur publicari.
IInhibentes postremo omnibus, e singulis S.R.E. Cardinalibus, qui pro tempore erunt, e eorum Sacro Collegio, ne Apostolica Sede vacante, praedictis contravenire, vel contra praemissa, vel aliquod praemissorum statuere, disponere, e ordinare, vel aliquo modo facere, seu attentare praesumant quocunque exquisito colore, vel causa, sub excommunicationis latae sententiae poena, quam ipso facto incurrant, e a qua nonnisi per Romanum Pontificem canonice electum absolvi possint, nisi in mortis articulo.
Decernentes ex nunc irritum, e iname si secut super his, vel aliquo praemissorum a quoquam scienter, vel ignoranter, etiam per Nos contigerit attentari.
Ut autem praesentis Constitutionis, decreti, statuti, ordinationis ac inhibitionis nostrae hujusmodi tenor ad omnium notitiam deducatur, volumus praesentes litteras nostras in valvis Basilicae Principis Apostolorum, nec non Cancellariae, ac acie Campi Florae affigi, nec aliam earumdem, literarum publicationis solemnitatem requiri, aut expectari debere, sed hujusmodi affixionem pro solemni publicatione, e perpetuo robore sufficere.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum Costitutionis, ordinationis, statuti, decreti, diffinitionis, applicationis, approbationis, e inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire, si quis autem hoc attentare prasumpserit, indignatione omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, e Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo quinto 19. Kal. Febr. Pontificatus Nostri anno secundo. |