NORME VIGENTI:

 

Universi Dominici Gregis - 1996

Normas nonnullas - 2013

 

 

ALTRI DOCUMENTI:

 

Si Quis

In nomine Domini

Licet de vitanda

Ubi periculum

Ne Romani

Cum tam divino

In eligendis

Decet Romanum Pontificem

Aeterni Patris Filius

Avendo Noi

Vacantis Apostolicae Sedis

Summi Pontificis electio

Romano Pontifici eligendo

Constitutione Apostolica Universi

 

 

In eligendis

Pio IV, 1 Ottobre 1562

__________________

 

Quanta maturitatae, ac diligentia fieri debeat Romani Pontificis electio.

 

In eligendis Ecclesiarum Praelatis, quibus et humana, et divina ministeria committuntur, quantam adhiberi curam oporteat, testantur Patrum nostrorum sacratissimae Constitutiones, quas illi magna severitate de Episcoporum, e aliorum Praelatorum qualitate ediderunt: propterea quod  a bonis bona omnia, videlicet charitas, vigilantia, ecclesiastica disciplina, denique animarum eis commissarum salus proficeretur, a malis vero contra, nonnisi mala, nempe avaritia, negligentia, fastus, e animarum periculum possit expectari: Quod si in quibuslibet Ecclesiarum Pastoribus tantopere providendum est, ne quis assumatur indignus, majorem certe et perspicaciorem diligentiam in Rom. Pont. eligendo, qui coeteris Pastoribus est praefuturus, et totius Dominici gregis curam habiturus, oportet adhiberi.

 

Recensentur Pontifices, qui Constitutiones ediderunt de Romani Pontificis electione.

 

§ 1. Hac sancta meditatione permoti praedecessores nostri, et praesertim fel. rec. Alexander III. Gregorius X. Clemens IV. Clemens V., et Julius II. nonnullas Constitutiones sanxerunt ad providendum, ut summorum Pontificum electiones libere, et recte et mature fierent. Sed quoniam res humanae semper in deterius prolabuntur, nisi sit, qui eas assidue retineat, et conservet; verendumque sit, ne aliquando propter earum Constitutionum transgressionem suborti abusus longius serpant, et progrediantur.

 

Cardinales absentes per decem dies expectantur, et interim fiunt

exequiae Pontificis mortui, quarum expensae taxantur.

 

§ 2. Nos quantum cum Deo possumus futuris casibus, et periculis occurrere volentes, eorumdem praedecessorum nostrorum Constitutiones, tum innovando, tum declarando, et pro rerum, et temporum necessitate supplendo, de Fratrum nostrorum unanimi consilio, atque assensu definimus, statuimus, et declaramus, ut cum Pontificem de hac vita migrare contigerit, Cardinales praesentes, decem tantummodo diebus juxta dicti Gregorii praedecessoris Constitutionem in Concilio Lugdunen. editam, Cardinales absentes expectare teneantur, et  interim solitas novem continuorum dierum exequias omnino peragant, nec ullo praetextu ulterius differant. Et ne quid impedimento esse possit, quominus exequiae ipsae nono die absolvantur, si quando per observantiam alicujus magni, et praecipui festi Cardinalibus videretur officium exequiarum intermitti debere, dies illi sic intermissi in numerum novem dierum nihilominus computari debeant, et impensa, quae in eis pro exequiis facienda esset inter pauperes Christi distribuatur. Ac ut superfluis quoque sumptibus, qui jam  in immensum excreverunt, modus imponatur, funus simplicius quam consueverit fiat, ita ut illius ratione (praeter regalia Populo Romano praestari solita) decem millium ducatorum summam pannis lugubribus, et regalibus, tam Camerarii, et Clericorum, ac aliorum Cameralium, quam aliorum quorumcumque Ministrorum, et Officialium, ac aliis omnibus omnino computatis, impensa non excedat. Summa autem decem millium hujusmodi, vel si Collegio visum fuerit etiam minor, ac nullo modo major, per tres Cardinales antiquiores, unum videlicet de quolibet ordine, et Camerarium proportionabiliter pro rata distributionis alias fieri solitae, inter praedictos omnes, et singulos dividatur.

 

Lapsis decem diebus post Missam de Spiritu Sancto Card. ingrediuntur

Conclave, et ad negocium electionis procedunt et singulis diebus

fieri debet scrutinium, et licet etiam in primo scrutinio accedere.

 

§ 3. Lapsis vero decem diebus a die obitus Pontificis, ingressus Conclavis nullatenus prorogetur, aut differatur; sed sequenti die Missa de Spiritu Sancto celebrata, sive Cardinales absentes venerint, sive non, qui fuerint praesentes statim Conclave ingredi teneantur, et ingredientes ipsi absque mora aliqua, omissa omnino capitulorum consectione primis diebus fieri solitorum, in electionis negocio procedant, et singulis diebus scrutinium fiat, et in primo scrutinio etiam accedere liceat.

 

Nolentes ingredi Conclave poenam Gregorianae Constitutionis incurrunt.

 

§ 4.  Si qui vero forte intrare noluerint, vel ingressi absque manifesta infirmitatis causa, juramento Medicorum, et a majori parte Cardinalium per secreta suffragia approbata, exiverint, dictae Constitutionis Gregorii X. poenam incurrant.

 

Cardinales praesentes in Conclavi, et extra, lapsis decem

diebus possunt eligere Pontificem.

 

§ 5. Declarantes nihilominus, quod postquam Card. praesentes aliis Cardinalibus etiam de latere Legatis, aut ex alia quacumque etiam publica causa, etiam cum licentia Summi Pontificis absentibus, ulterius non expectatis, post tamen lapsum dictorum decem dierum a morte Pontificis, electionem sive intra, sive extra Conclave fecerint, electio sic facta ex itineris, aut alterius etiam probabilis, et notorii ipsorum Card. absentium impedimenti praetextu, impugnari minime valeat, cum publica utilitas ex matura electione proveniens, cuivis alteri rationi praeferri debeat.

 

Potestas Sacri Collegii Sede vacante ponitur.

 

§ 6. Sedis autem vacatione durante, Collegium Cardinalium in iis, quae ad Pont. Max. dum viveret pertinebant, nullam omnino potestatem, aut jurisdictionem habeat, neque gratiam, neque justitiam faciendi, aut factam per Pontificem mortuum executioni demandandi; sed ea omnia futuro Pontefici reservare teneatur. Neque de statu temporali S. R. E., neque de pecuniis Camerae Apostolicae, aut Datarii, vel pro solutione debitorum ante obitum Pontificis quomodolibet contractorum, aut alias ex quavis causa (casibus infrascriptis dumtaxat exceptis) quicquam disponere, nec contra dictam Gregorii Constitutionem pro seipsis aliquid percipere, nec aes alienum ultra necessarios sumptus praesentibus comprehensos contrahere debeat, neque Camerarius, Thesaurarius, Datarius, Depositarius, Castellanus Arcis S. Angeli, aut alii Officiales contra harum Constitutionum tenorem Collegio obedire teneantur, sive debeant: quinimo si eis talibus obtemperaverint, aut ipsi Cardinales, vel Officiales eorum officiis contra praemissa aliquid attentare praesumpserint, de suo proprio Camerae Apostolicae plenarie satisfacere, et pecunias erogatas restituere, ac quaevis damna ad eligendi Pontificis arbitrium resarcire cogantur. Quod autem expendi possit, erit praefata  decem millium ducatorum summa: illud item quod pro victu Familiae Pontificiae ante Conclavis ingressum, ac post ingressum, pro pauperum Officialium Palatii tantum per Camerarium, et Priores Ordinum describen. victu, ac etiam pro eleemosinis Sede vacante fieri consuetis, itemque pro defensione terrarum Eccl. vel partis earum, nec non pro regalibus  Pop. Rom. et illius Magistratibus, ac Custodia Urbis, et Conclavis, illiusque provisionibus opportunis necessarium erit. Quae vero impensa pro defensione Terrarum, et Locorum Ecclesiae, et securitate, ac provisionibus Conclavis facienda sit, Cardinales praesentes per secreta suffragia ordinare debeant, ita ut majoris partis sententia obtineat id, quod observandum erit, etiam in Gubernatorisbus Urbis, tam ultra Pontem, quam citra, et aliis Officialibus, etiam pro Status Ecclesiastici regimine si opus fuerit eligendis. Si vero ultra praedicta aliquod grande periculum immineret, cui omnibus, et singulis Cardinalibus praesentibus juxta ordinationem Gregorii X., aut saltem duabus illorum tertiis partibus per secreta suffragia videretur celeriter occurrendum, tunc Collegium juxta majoris partis sententiam similiter per secreta suffragia de remedio opportuno, ac provide de necessaria impensa providere possit, et debeat.

 

Tres Cardinales antiquiores, unus ex quolibet ordine, et Camerarius

 occurrentes necessitates proponuntur in Congregationibus,

et curam habent clausurae Conclavis.

 

§ 7. Statuimus etiam quod tres Cardinales antiquiores, unus videlicet ex quolibet ordine, una cum Camerario post Pontificis obitum reliquos Cardinales congregandi, et occurrentes necessitates in Congregationibus Generalibus proponendi, et ut Conclave bene undique claudatur, curandi jus habeant.

 

Potestas trium Cardinalium, de qua in praecedenti §. expirat

tertio die, et transit ad sequentes in ordine, singulis tribus

diebus, manente semper potestate Camerarii.

 

§ 8. Ipsorum autem officium tertia die post Conclavis ingressum omnino expiret, eorumque loco, tres alii sequentes in ordine, quolibet tertio quoque die cum eodem Camerario in eadem potestate succedant.

 

Ponitur potestas Camerarii, et ejus Officialium Sede vacante.

 

§ 9. Camerarii quoque, et Majoris Poenitentiarii officia, quae etiam Sede vacante durante ita durare decernimus, et declaramus, ut non solum ea, quae praesenti Constitutione prohibentur, et quae Pontifice vivente exercere non consueverunt, seu a quibus pro ejusdem Pontificis reverentia, aut alias quomodolibet abstinebant, minime usurpent; sed Camerarius, ac Praesidentes, et Clerici, aliique Ministri, et Officiales Cam. Apost. exactioni pecuniarum eidem Camerae debitarum, ac provisionibus ratione Sedis vacantis juxta praemissa necessario faciendis dumtaxat incumbere, et propterea a solutione debitorum ante Pontificis obitum contractorum, aut illorum declaratione, rationum solidatione, extractionibus frumentorum, remissionibus delictorum, assecurationibus delinquentium, et quibuscumque aliis expeditionibus, tam gratiam, quam justitiam, aut illarum executionem quomodolibet concernentibus omnino abstinere debeant.


Ponitur potestas Poenitentiari, et ejus Officialium.

 

§ 10. Poenitentiarius vero, et ejus Officiales ea tantum facere, et expedire valeant, que ad forum conscientiae pertinent, in reliquis officium eorum conquiescat, itaque a quibuscumque matrimonialibus, e aliis dispensationibus, ac absolutionibus, et declarationibus, nec non quibusvis aliis expeditionibus forum (quod ajunt) fori, mixtim, vel separatim quomodolibet respicientibus, omnino abstineant: alioquin in quibus tam Camerarius, quam  Poenitentiarius, et alii praedicti etiam de licentia, aut mandato totius Collegii contrafecerint, ea nulla, et irrita sint, ac nemini suffragentur. Et nihilominus eorum excessus, et inobedientiae rationem Pontificis arbitrio quandocumque reddere teneantur. Litteris etiam nostris super reformatione Camerae, et Poenitentiariae hujusmodi editis in suo robore permansuris.

 

Datarii Officium expirat morte Papae.

 

§ 11. Datarii vero ministerium per ejusdem Pontificis obitum omnino expiret, itaut non solum datas per eum antea notatas extendendi potestatem minime  habeat; sed quascumque supplicationes gratiarum, et justitiae penes  eum, aut ejus Ministros adhuc existentes, etiam si datae fuerint Collegio Cardinalium, statim sub sigillo clausas praesentare teneatur futuro Pontifici reservandas. Quod si contra praemissa quisquam, ac cujusvis etiam Cardinalis instantiam attentare praesumpserit, irritum, et inane existat, et nihilominus falsi crimen incurrat, illius rationem futuro Pontifici redditurus.

 

Potestas Cardinalium, et Praelatorum Signaturae Gratiae, et Justitiae conquiescit.

 

§ 12. Prohibentes insuper, ne Card., et Praelati Signaturae Gratiarum, et Justitiae Praefecti, Sede vacante supplicationes, e commissiones aliquas, etiamsi supplicantes, parvas datas, ut moris est antea obtinuerint, signare valeant : sed officia eorum omnino cessare intelligantur. Quod si aliter facerint, pro excessibus hujusmodi, fururi Pontificis arbitrio puniantur.

 

Cellae Conclavis sorte distribuantur.

 

§ 13. Mandamus quoque quod Cellae Conclavis, Card. sorte distribuantur, nec liceat eas etiam infirmitatis praetextu mutare, aut desuper aedificare, vel illas dilatare ; sed quilibet, etiam Decanus, sit sua sorte contentus.

 

Apud Conclave habitare, vel morari prohibitum.

 

§ 14. Post Conclavis vero ingressum interdicimus, et expresse prohibemus sub officiorum, et beneficiorum privationis poena, atque etiam sub alia arbitrio Gubernatoris ad custodiam Conclavis deputari soliti infligenda, ne quis  immediate supra, aut infra Conclave, seu a lateribus habitare, vel morari possit. Quae loca muris claudi, et a Praesidentibus custodiae Conclavis, ac a dicto Gubernatore saepius visitari debeant. Et si qua fraus commissa fuerit, teneatur ipse Gubernator sub perjurii poena eo ipso incurrenda, et alia arbitrio futuri Pontificis infligenda, delinquentes hujusmodi Cardinalibus pro tempore deputatis revelare, curareque ut delinquentes ipsi carcerentur, et acriter puniantur.

 

Conclavis clausura a Card. deputatis visitari debet.

 

§ 15. Teneantur quoque Card. pro tempore deputati Cellas Card. et alia Conclavis loca saepius visitare, et diligenter perquirere, ne in ipsius Conclavis muris, aut laquearibus, seu pavimentis vetita foramina fiant. Et si quid tale deprehensum fuerit, auctores privationis officiorum, et beneficiorum, ac illis etiam corporalibus, et severissimis poenis, Gubernatoris, ac etiam futuri Pontificis arbitrio afficiantur, et consocii de praemissis eisdem poenis teneantur; nisi statim, si intra Conclave fuerint eisdem Card. deputatis, si vero extra Conclave, Gubernatori, et Praelatis praepositis revelaverint. Qui quidem Gubernator, et Praelati sub perjurii poena in hoc invigilare, et opportune providere debeant.

 

Numerus servorum Cardinalium diffinitur.

 

§ 16. Quilibet autem Card. in Conclavi duobus servientibus Clericis, vel Laicis contentus sit, infirmis autem, et graviter affectis a majori parte Collegii per secreta suffragia tertius ad summum indulgeri possit.

 

Conclavistae a Cardinalibus approbandi.

 

§ 17. Qui servientes familiares domestici, et continui commensales ipsius Cardin. ab anno ante fuisse, et tunc esse debeant, et non Mercatores, Ministri Principum, Domini temporales, et jurisdictionem habentes, neque fratres, aut nepotes Card. etiamsi expensis eorum viverent: et de qualitatibus Conclavistarum, Card. deputati ante Conclavis ingressum diligenter inquisitionem habere, et eos approbare, ac post ingressum denuo diligenter providere debeant.

 

Sacrista, magistri Caeremoniarum, et alii Officiales Conclavis determinantur.

 

§ 18. Sacrista quoque cum uno Clerico coadjutore in officio Sacristiae, duo quoque Magistri Coeremoniarum Conclave ingrediantur, Missis celebrandis, et aliis, quae ad ipsos pertinet vacaturi. Adsit praeterea unus Religiosus, pro Confessionibus audiendis a majori parte Card. per secreta suffragia eligendus, unus Collegii Secretarius tantum, duo Medici, unus Chirurgus, unus Aromatarius cum uno, aut duobus servientibus, unus Faberlignarius, unus Cementarius, duo Barbitonsores cum uno aut duobus servientibus. Item octo, aut decem servientes publicae utilitati, et commoditati omnium, veluti pro lignis portandis, pro verrendo Conclave, et similibus necessariis ministrandis, qui omnes a Collegio Card. non tamen ex familia alicujus Card. per fabas secretas eligantur, ita tamen ut is obtineat qui plura vota tulerit, et eis salaria de publico persolvantur. Quod si ultra praefatas personas in Conclavi aliquis inventus fuerit, expelli statim debeat. Et si quis uspiam se occultasse deprehendatur, ignominiose expellatur, et infamia notetur, et officiis atque beneficiis privetur: conscii vero sub eadem poena illos Collegio revelare teneantur, praemium reportaturi si indicaverint.

 

Clauso Conclavi prohibentur colloquia cum iis, qui sunt extra Conclave.

 

§ 19. Clauso Conclavi nulli ad colloquium, etiam extra portam Conclavis, etiam Principum Oratores, nisi ex magna, et urgenti causa a majori parte Collegii approbanda, admittantur. Et si quis forte (quod absit) clam ipsum Conclave, et aliunde quam per ostium ingrediatur, omni honore, gradu, ac officio, et beneficio ipso facto privatus existat, et tradatur Curiae saeculari acerrimis poenis puniendus.

 

Litterae, et signa clauso Conclavi similiter prohibentur.

 

§ 20. Litteras vero, aut cujusvis generis scripta ad eos, qui in Conclavi erunt, seu nuncium, vel notam, aut signum mittere seu recipere, aut contra, e Conclavi ad eos, qui foris erunt nullo modo liceat: qui contrafecerint, quacumque dignitate, etiamsi Cardinalatus honore praefulgeant, poenae excommunicationis latae sententiae subjaceant, absolvendi facultate, praeterquam in mortis articulo, soli Pont. Max. reservata, a quo nihilominus pro qualitate delicti, ultra dictam excomunicationis poena puniendi erunt.

 

Excommissae super Electione Romani Pontificis damnantur.

 

§ 21. Prohibentes etiam super futura electione Pontificis sponsiones, quas excommissas vocant, fieri, et si forte contra praesentium tenorem factae fuerint, illas nullas, et irritas in judicio, et extra fore, et omnino censeri; et contrafacientes, ac proxenetas arbitrio Gubernatoris, et futuri Pontificis puniri debere decernimus.

 

Cardinales unico ferculo moderato, et in propria Cella vescantur.

 

§ 22. Cardinales autem primo ipso die, quo Conclave ingressi fuerint, tam in prandio, quam in coena uno solo ferculo unius speciei tantum, eoque moderato, et alias juxta Constitutionem praefati Clem. VI. qualificato contenti sint, et esse debeant, nec quisquam in alterius Cella, vel de alterius ferculo vescatur.

 

Praelati custodes Conclavis inspicere debent epulas, ne litterae, notae,

vel signa una cum eis intus Conclave mittantur.

 

§ 23. Praelati quoque ad custodiam Conclavis deputati sub poena perjurii, et suspensionis a Divinis, maxima, et exquisita diligentia utantur in inspiciendis, et perscrutandis epulis, et aliis rebus, ac personis Conclave intrantibus, et de eo exeuntibus, ne, sub earum rerum velamine, litterae, aut notae, vel signa aliqua transmittantur. Quod si tale quid inventum fuerit, Familiares Cardin. aut alii delinquentes poenam privationis officiorum, et beneficiorum, ac inhabilitatis ad obtenta, et obtinenda incurrant. Et ulterius per Gubern. carceribus mancipentur, exinde nisi de mandato novi Pontificis minime relaxandi, sed ejus arbitrio acrius puniendi, omni facultate Collegio Card. in favorem quorumcumque, qui in praemissis, vel eorum aliquo delinquerint omnino interdicta.

 

Conclavistae discendentes non ingrediantur ulterius.

 

§ 24. Conclavistae vero, et quicumque alii servientes, Conclave ex causa infirmitatis manifestae, et notabilis a Medicis medio juramento probatae, et de consensu deputatorum, quorum etiam conscientiam desuper oneramus, et non aliter exituri, nullo modo reverti possint, sed eorum loco alii eodem prorsus tempore, quo infirmi exibunt ingrediantur.

Cardinalis non Diaconus non habet votum in Electione.

 

§ 25. Statuimus etiam, et declaramus, quod si forte aliquis Card. saltem in Diaconatus ordine constitutus non fuerit, is nullatenus ad eligendum admitti debeat.

 

Monitio ad Card. circa ea, quae debent servare in Electione facienda.

 

§ 26. Cardinales autem per viscera misericordiae D. N. Jesu Christi enixe rogamus, et hortamur, ac eis nihilominus sub divini interminatione judicii praecipimus, et mandamus, ut attendentes magnitudinem Ministerii, quod per eos tractatur in dandis suffragiis, ac aliis omnibus, et singulis Electionem quomodolibet concernentibus, omni dolo, ac fraude, factionibus, et an morum passionibus remotis, ac Principum saecularium intercessionibus, caeterisque mundanis respectibus minime attentis; sed solum Deum prae oculis habentes, sese pure, libere, sincere, quiete, et pacifice gerere, et habere debeant, nec pro ipsius Pontificis Electione conspirationes, condicta, pactiones, et alios illicitos tractatus inire; signa, aut contrasigna votorum suorum alteri dare, minusve aliquibus inferre, tumultus excitare, aut alia facere, per quae electio retardetur, vel minus libere suffragia praestentur per se, vel alium directe, vel indirecte, quovis colore, vel ingenio audeant, vel praesumant. Quod si secus fecerint, aut contra prohibita in praesenti Constitutione aliquid admiserint, ultra divinam ultionem arbitrio futuri Pontificis pro modo culpae in eos quandocumque animadverti possit.

 

Executores Bullae deputantur.

 

§ 27. Quia vero parum est jura condere, nisi forent, qui executioni ea demandarent; statuimus, et ordinamus, ut Praelati, Rectores, Officiales Urbis, ac Principum Oratores, Illustres Viri, quos omnes a Collegio pro custodia Conclavis eligi continget (eligere autem Collegium debebit eos, qui ad id magis idonei videbuntur) praemissa omnia plene, et inviolabiliter, ac sine fraude, et dolo aliquo observari faciant, de quo corporale juramentum coram ipso Collegio ante ingressum Conclavis, et quoties opus fuerit, praestare teneantur: quae quidem nisi fecerint, vel si in eis dolum, et fraudem commiserint, praedictas poenas, et caeteras in dicta Const. Gregorii X. contentas incurrant.

Cardinales non possunt mutare hanc Constitutionem.

 

§ 28. Volumus autem neque per Praelatos, neque per Rectores, aut Officiales praefatos ultra, quam praemittitur, Card. arctari, neque praesentes has nostras Constitutiones per Collegium Card. ullo modo alterari, corrigi, aut immutari posse, sed illas coram omnibus de verbo ad verbum in prima Congragatione post obitum Pontificis fieri solita, et deinde post Conclavis ingressum legi, et jurari eo modo, quo leguntur, et jurantur Constitutiones Julii II. et aliorum praedecessorum nostrorum, quorum Constitutionibus, et poenis in eis contentis ultra praemissa, per hanc nostram Constitutionem derogare non intendimus, sed magis eas confirmare, innovare, et comprobare.

 

Cardinales non excluduntur ab Electione ob Censuras.

 

§ 29. Et ne dissensionis occasio, aut schismatis oriatur, volumus censurarum, et excomunicationum praefatarum, et aliarum quarumcumque praetextu, Card. a Pontificis electione active, vel passive excludi nullo modo posse, quas quidem excomunicationes, et censuras ad electionis effectum tantum, illis alias in suo robore permansuris suspendimus, et suspensas esse volumus, et declaramus. Decernentes quoque excomunicationes, et censuras ipsas, eum solum afficere, qui delinquerit, non autem alios Conclavi durante cum eo conversantes.

 

Ponuntur clausulae executivae; et derogatoriae.

 

§ 30. Ac praesentes nostras ubicumque electionem Summi Pontificis etiamsi extra Urbem fieri contingerit locum habere, et observari debere.

 

§ 31. Ac insuper illas in valvis Basilicae Principis Apostolorum, et Cancellariae Apostol. ac in acie Campi Florae per aliquos Cursores nostros legi, et publicari, ac illorum copiam ibidem affixam dimitti, et deinceps omnes, et singulos Card. etiam absentes, et futuros, et alios quoscumque, quorum interest, vel interesse poterit quomodolibet in futurum afficere, et ligare, nullumque earum ignorantiam praetendere posse, ac si eis personaliter intimatae forent, praemissis, ac aliis Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, caeterisque contrariis non obstantibus quibuscumque.

 

§ 32. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum definitionis, statutorum, declarationum, decretorum, prohibitionum, mandatorum, interdicti, praecepti, rogationis, hortationis, et voluntatum infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum.

 

Datum Romae apud S. Petrum, Anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo sexagesimo secundo, septimo Id. Octobris, Pontificatus nostri Anno tertio.